SYLLABUS

Conplectens praecipuos nostrae aetatis errors qui notantur in allocutionibus consistorialibus, in encyclicis aliisque apostolicis litteris sanctissimi domini nostri Pii Papae IX.

§   I.  Pantheismus, Naturalismus et Rationalismus absolutus.

I.  Nullum supremum, Sapientissimum, providentissimumque Numen divinum exsistit ab hac rerum universitate distinctum, et Deus idem est ac rerum natura, et idcirco immutationibus obnoxius; Deusque reipse fit in homine et mundo, atque omnia Deus Sunt et ipsissimam Dei habent Substantiam; ac una eademque res est Deus cum mundo, et proinde spiritus cum materia, necessitas cum libertate, verum cum falso, bonum cum malo, et justum cum injusto.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

II.  Neganda est omnis Dei actio in homines et mundum.
Alloc, Maxima quidem, 9 junii 1862.

III.  Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbï ter; sibi ipsi est lex, et naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficit.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

IV.  Omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio est princeps norma qua homo cognitionem omnium cujuscumque generis veritatum assequi possit ac debest. ,
Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.
Epist. encycl. Singutari quidem, 17 martii 1856.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

V.  Divina revelatio est imperfecta et idcirco subjecta continuo et indefinito progressui qui humanae rationis progressioni (progressui) respondent.
Epist, encycl, Qui pluribus, 9 novembris 1846.

VI.  Christi fides humanae refragatur rationi; divinaque revelatio non solum nihil prodest, verum etiam nocet hominis perfectioni.
Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

VII.  Prophetiae et miracula in sacris Litteris exposita et narrata sunt poetarum commenta, et Christianae fidei mysteria philosophiaarum investigationum summa; et utriusque Testamenti libris mythica continentur inventa; ipseque Iesus Christus est mythica fictio.
Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

§ II.  Rationalismus moderatus.

VIII.  Cum ratio humana ipsi religioni aequiparetur, idcirco theologicae disciplinae perinde ac philosophiaae tractandae sunt.
Allot. Singulari Quadam, 9 decembris 1854.

IX.  Omnia indiscriminatim dogmata religionis Christianae sunt objectum naturalis scientiae seu philosophiae ; et humana ratio historice tantum exculta potest ex suis naturalibus viribus et principiis ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire, modo haec dogmata ipsi rationi tamquam objectum proposita fuerint.
Epist, ad Archiep. Frising. Gravissimas, 11 decembris 1862.
Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863.

X.  Cum aliud sit philosophus, aliud philosophia, ille jus et officium habet se submittendi auctoritati, quam veram ipse probaverit; at philosophia neque potest, neque debet ulli sese submittere auctoritati. ,
Epist, ad Archiep. Frising. Gravissimas, 11 decembris 1862.
Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863.

XI.  Ecclesia non solum non debet in philosophiam unquam animadvertere, verum etiam debet ipsius philosophiae; tolerare errores, eique relinquere ut ipsa se corrigat.
Epist, ad Archiep. Frising. Gravissimas, 11 decembris 1862.

XII.  Apostolicae Sedis, Romanarumque Congregationum decreta liberum scientia progressum impediunt.
Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863.

XIII.  Methodus et principia, quibus antiqui doctores scholastici Theologiam excoluerunt, temporum nostrorum necessitatibus scientiarumque progressui minime congruunt.
Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863.

XlV.  Philosophia tractanda est, nulls supernaturalis revelationis habita ratione.
Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863.
N. B. - Cum rationalismi systemate cohaerent quoad maximam partem errores Antonii Gü nther, qui damnantur in Epist. ad Card. Archiep. Coloniensem Eximiam tuam,15 junii 1857, et in Epist. ad Episc. Wratislaviensem Dolore haud mediocri, 30 aprilis 1860.

§ III.  Indifferentismus, Latitudinarismus.

XV.  Liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit.
Litt. Apost. Multiplices inter, 10 junii 1851.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

XVI.  Homines in cujusvis religionis cultu viam aeternae salutis reperire aeternamque salutem assequi possunt.
Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.
Alloc. Ubi primum, 17 decembris 1847.
Epist. encycl. Singulari quidem, 17 martii 1856.

XVII.  Saltem bene sperandum est de aeterna illorum omnium salute, qui in vera Christi Ecclesia nequaquam versantur.
Alloc. Singulari quadam, 9 decembris 1854.
Epist. encycl, Quanto conficiamur, 10 augusti 1863.

XVIII.  Protestantismus non aliud est quam diversa verae ejusdem Christianae religionis forma, in qua aeque ac in Ecclesia catholica Deo placere datum est.
Epist. encycl. Nostis et Nobiscum, 8 decembris 1849.

§ IV.    Socialismus, Communismus, Societates clandestinae, Societates biblicae, Societates clerico-liberales.

Ejusmodi pestes saepe gravissimisque verborum formulis reprobantur
in Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846;
in Alloc. Quibus quantisque, 20 april. 1849;
in Epist. encycl. Nastus et Nobiscum, 8 dec. 1849;
in Alloc. Singulari quadam, 9 decembris 1854;
in Epist. encycl, Quanto conficiamur, 10 augusti 1863.

§ V.  Errores de Ecclesia ejusque juribus.

XIX.  Ecclesia non est vera perfectaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et constantibus juribus sibi a divino suo Fundatore collatis, sed civilis potestatis est definire quae sint Ecclesiae jura ac limites, intra quos eadem jura exercere quest.
Alloc. Singulari quadam, 9 decembris 1854.
Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

XX: Ecclesiastics potestas suam auctoritatem exercere non debet absque civilis gubernii venia et assensu.
Alloc. Meminit unusquisque, 30 septembris 1861.

XXI.  Ecclesia non habet potestatem dogmatice definiendi, religionem catholicae Ecclesiae esse unice veram religionem.
Litt. Apost. Multiplices inter, 10 junii 1851.

XXII.  Obligatio, qua catholici magistri et scriptores omnino adstringuntur, coarctatur in iis tantum, quae ab infallibili Ecclesiae judicio veluti fidei dogmata ab omnibus credenda proponontur.
Epist. ad Archiep. Frising, Tuas libenter, 21 decembris 1863.

XXIII.  Romani Pontifices et Concilia oecumenica a limitibus suae potestatis recesserunt, jura principum usurparunt, atque etiam in rebus fidei et morum definiendis errarunt.
Litt. Apost. Multiplices inter, 10 junii 1851.

XXIV.  Ecclesia vis inferendae protestatem non habet, neque potestatem ullam temporalem directam vel indirectam.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851.

XXV.  Praeter potestatem episcopatui inhaerentem, alia est attributa temporalis potestas a civili imperio vel expresse vel tacite concessa, revocanda propterea, cum libuerit, a civili imperio.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851.

XXVI.  Ecclesia non habet nativum ac legitimum jus acquirendi ac possidendi.
Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.
Epist. encycl. Incredibili, 17 septembris 1863.

XXVII.  Sacri Ecclesiae ministri Romanusque Pontifex ab omni rerum temporalium cura ac dominio sunt omnino excludendi.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

XXVIII.  Episcopis, sine gubernii venia, fas non est vel ipsas apostolicas Litteras promulgare. ,
Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

XXIX.  Gratiae a Romano Pontifice concessae existimari debent tamquam irritae, nisi per gubernium fuerint imploratae.
Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

XXX.  Ecclesiae et personarum ecclesiasticarum immunitas a jure civili ortum habuit:
Litt. Apost. Multiplices inter, 10 junii 1851.

XXXI, Ecclesiasticum forum pro temporalibus clericorum causis sive civilibus sive criminalibus omnino de medio tollendum est, etiam inconsulta et reclamante Apostolica Sede.
Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.
Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

XXXII.  Absque ulla naturalis juris et aequitatis violatione potest abrogari personalis immunitas, qua clerici ab onere subeundae exercendaeque militiae eximuntur; hanc vero abrogationem postulat civilis progressus, maxime in societate ad formam liberioris regiminis constituta.
Epist. ad Episc. Montisregal. Singularis Nobisque, 29 sept. 1864.

XXXIII.  Non pertinet unice ad ecclesiasticam jurisdictionis potestatem proprio ac nativo jure dirigere theologicarum rerum doctrinam.
Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 decembris 1863, peg. 496.

XXXIV.  Doctrina comparantium Romanum Pontificem Principi libero et agenti in universa Ecclesia doctrina est, quae medio aevo praevaluit.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851

XXXV.  Nihil vetat, alicujus Concilii generalis sententia aut universorum populorum facto, summum Pontificatum.ab Romano Episcopo atque Urbe ad alium Episcopum aliamque civitatem transferri.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851

XXXVI.  Nationalis Concilii definitio nullam aliam admittit disputationem, civilisque administratio rem ad hosce terminos exigere potest.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851

XXXVII.  Institui possunt nationales Ecclesiae ab auctoritate Romani Pontificis subductae planeque divisae.
Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860.
Alloc. Jamdudum cernimus, 18 martii 1861.

XXXVIII.  Divisioni Ecclesiae in orientalem atque occidentalem nimia Romanorum Pontificum arbitria contulerunt.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851

§ VI.  Errores de societate civili tum in se tum in suis ad Eccleiam relationibus spectata.

XXXIX.  Reipublicae status, utpote omnium jurium origo et fons, jure quodam pollet nullis circumscripto limitibus.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

XL.  Catholicae Ecclesiae doctrina humanae societatis bono et commodes adversatur.
Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.
Alloc. Quibus quantisque, 20 Aprilis 1849.

XLI.  Civili potestati vel ab infideli imperante exercitae competit potestas indirecta negativa in sacra; eidem proinde competit nedum jus quod vocant “exsequatur”, sed etiam jus “appellations”, quam nuncupant, “ab abusu”.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851

XLII.  In conflictu legum utriusque patestatis, jus civile praevalet.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851

XLIII.  Laica potestas auctoritatem habet rescindendi, declarandi ac faciendi irritas solemnes conventiones (vulgo Concordata) super usu jurium ad ecclesiasticam immunitatem pertinentium cum Sede Apostolica initas, sine hujus consensu, immo et ea reclamante.
Alloc. In consistoriali, 1 novembris 1850.
Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860.

XLIV.  Civilisauctoritas potest se immiscere rebus quae ad religionem, mores et regimen spirituale pertinent. Hinc potest de instructionibus judicare, quas Ecclesiae pastores ad conscientiarum normam pro suo munere edunt, quin etiam potest de divinorum sacramentorum administratione et dispositionibus ad ea suscipienda necessariis decernere.
Alloc. In consistoriali, 1 novembris 1850.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

XLV.  Totum scholarum publicarum regimen, in quibus juventus christianae alicujus Reipublicae instituitur, episcopalibus dumtaxat seminariis aliqua ratione exceptis, potest ac debet attribui auctoritati civili, et ita quidem attribui, ut nullum alii cuicumque auctoritati recognoscatur jus immiscendi se in disciplina scholarum, in regimine studiorum, in graduum collatione, in delectu aut approbatione magistrorum.
Alloc. In consistoriali, 1 novembris 1850.
Alloc. Quibus luctuosissimis, 5 septembris 1851.

XLVI.  Immo in ipsis clericorum seminariis methodus studiorum adhibenda civili auctoritati subjicitur.
Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

XLVII.  Postulat optima civilis societatis ratio, ut populares scholae, quae patent omnibus cujusque e populo classis pueris, ac publica universim instituta, quae litteris severioribusque disciplinis tradendis et educationi juventutis curandae sunt destinata, eximantur ab omni Ecclesiae auctoritate, moderatrice vi et ingerentia, plenoque civilis ac politicae auctoritatis arbitrio subjiciantur, ad imperantium placita et ad communium aetatis opinionum amussim.
Epist, ad archiep. Friburg. Cum non sine, 14 julii 1864.

XLVIII.  Catholicis viris probari potest ea juventutis instituendae ratio, quae sit a catholica fide et ab Ecclesiae potestate sejuncta, quaeque rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis vitae fines tantummodo vel saltem primario spectet.
Epist, ad archiep. Friburg. Cum non sine, 14 julii 1864.

IL.  Civilis auctoritas potest impedire quominus sacrorum Antistites et fideles populi cum Romano Pontifice libere ac mutuo communicent.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

L.  Laica auctoritas habet per se jus praesentandi Episcopos et potest ab illis exigere ut ineant dioecesium procurationem, antequam ipsi canonicam a Sancta Sede institutionem et apostolicas Litteras accipiant.
Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

LI.  Immo laicum gubernium habet jus deponendi ab exercitio pastoralis ministerii Episcopos, neque tenetur oboedire Romano Pontifici in iis quae episcopatuum et Episcoporum respiciunt institutionem.
Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.
Litt. Apost. Multiplices inter, 10 junii 1851.
Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.

LII.  Gubernium potest suo jure immutare aetatem ab Ecclesia praescriptam pro religiosa tam mulierum quam virorum professione, omnibusque religiosis familiis indicere, ut neminem sine suo permissu ad solemnia vota noncupanda admittant.
Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

LIII.  Abrogandae sunt leges, quae ad religiosarum familiarum statum tutandum, earumque jura et officia pertinent; immo potest civile gubernium iis omnibus auxilium praestare, qui a suscepto religiosae vitae instituto deficere ac solemnia vota frangere velint; pariterque potest religiosas easdem familias perinde ac collegiatas Ecclesias et beneficia simplicia etiam juris patronatus penitus extinguere, illorumque bona et reditus civilis potestatis administrationi et arbitrio subjicere et vindicare.
Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.
Alloc. Probe memineritis, 22 januarii 1855.
Alloc. Cum saepe, 26 julii 1855.

LIV.  Rages et Principes non solum ab Ecclesiae jurisdictione eximuntur, verum etiam in quaestionibus jurisdictionis dirimendis superiores sunt Ecclesia.
Litt. Apost. Multiplices inter, 10 junii 1851.

LV.  Ecclesia a Statu, Statusque ab Ecclesia sejungendus est.
Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.

§ VII.  Errores de Ethica naturali et Christiana.

LVI.  Morum leges divina haud egent sanctione, minimeque opus est, ut humanae leges ad naturae jus conformentur aut obligandi vim a Deo accipiant.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

LVII.  Philosophicarum rerum morumque scientiae, itemque civiles leges possunt et debent a divina et ecclesiastica auctoritate declinare.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

LVIII.  Aliae vires non sunt agnoscendae nisi illae, quae in materia positae sunt, et omnis morum disciplina honestasque collocari debet in cumulandis et augendis quovis modo divitiis ac in voluptatibus explendis.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.
Epist. encycl, Quanto conficiamur, 10 augusti 1863.

LIX.  Jus in materiali facto consistit, et omnia hominurn officia sunt nomen inane, et omnia humana facta juris vim habent.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

LX.  Auctoritas nihil aliud est nisi numeri et materialium virium summa.
Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

LXI.  Fortunata facti injustitia nullum juris sanctitati detrimentum affert
Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860.

LXII.  Proclamandum est et observandum principium quod vocant de non interventu.
Alloc. Novos, 28 sept. 1860.

LXIII.  Legitimis principibus oboedientiam detrectare, immo et rebellare licet.
Epist. encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846.
Alloc. Quisque vestrum, 4 octobris 1847.
Epist. encycl. Nostis et Nobiscum, 8 decembris 1849.
Litt. Apost. Cum catholica, 26 martii 1860.

LXIV.  Tum cujusque sanctissimi juramenti violatio, tum quaelibet scelesta flagitiosaque actio sempiternae legi repugnans, non solum haud est improbanda, verum etiam omnino licita summisque laudibus efferenda, quando id pro patriae amore agatur.
Alloc. Quibus quantisque, 20 Aprilis 1849.

§ VIII.  Errores de matrimonio christiano.

LXV.  Nulla ratione ferri potest, Christum evexisse matrimonium ad dignitatem sacramenti.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851

LXVI.  Matrimonii sacramentum non est nisi quid contractui accessorium ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in una tantum nuptiali benedictione situm est.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851

LXVII.  Jure naturae matrimonii vinculum non est indissolubile, et in variis casibus divortium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851
Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.

LXVIII.  Ecclesia non habet potestatem impedimenta matrimonium dirimentia inducendi, sed ea potestas civili auctoritati competit, a qua impedimenta exsistentia tollenda sunt.
Litt. Apost. Multiplices inter, 10 junii 1851.

LXIX.  Ecclesia sequioribus saeculis dirimentia impedimenta inducere coepit, non jure proprio, sed illo jure usa, quod a civili potestate mutuata erat.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851

LXX.  Tridentini canones, qui anathematis censuram illis inferunt, qui facultatem impedimenta dirimentia inducendi Ecclesiae negare audeant, vel non sunt dogmatici vel de hac mutuata potestate intelligendi sunt.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851.

LXXI.  Tridentini forma sub infirmitatis poena non obligat, ubi lex civilis aliam formam praestituat, et velit hac nova forma interveniente matrimonium valere.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851.

LXXII.  Bonifatius VIII votum castitatis in oadinatione emissum nuptias nullas reddere primus asseruit.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851.

LXXIII.  Vi contractus mere civilis potest inter christianos constare veri nominis matrimonium, falsumque est, aut contractum matrimonii inter christianos semper esse sacramentum, aut nullum esse contractum, si sacramentum excludatur.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851.
Lettera di S. S. PIO IX al Re di Sardegna 9 settembre 1852.
Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.
Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860.

LXXIV.  Causae matrimoniales et sponsalia suapte natura ad forum civile pertinent.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851
8 Allot, dcerbissimum, t7 septembris 1852
V. B. - Huc facere possum duo alii errores : de clericorum caelibatu abolendo et de statu matrimonii statui virginitatis anteferendo. Confodiuntur, prior in Epist. Encycl. Qui pluribus, 9 novembris 1846, posterior in Litteris Apost. Multiplices inter, 10 junii 1851.

§ IX. Errores de civili Romani Pontificis principatu.

LXXV.  De temporalis regni cum spirituali compatiblitate disputant inter se christianae et catholicae Ecclesiae filii.
Litt. Apost. Ad apostolicae, 22 augasti 1851.

LXXVI.  Abrogatio civilis imperii, quo Apostolica Sedes potitur, ad Ecclesiae libertatem felicitatemque vel maxime conduceret.
Alloc. Quibus quantisque, 20 Aprilis 1849.
Alloc. Si semper antea, 20 Maii 1850.
N,. B. – Effata hac de re vide etiam  
in Alloc. Quibus quantisque, 20 Aprilis 1849 ;
in Allot. Si semper antea, 20 maii 1850 ;
in Litt. Apost. Cum catholica, 26 martii 1860;
in Alloc. Novos, 28 sept. 1860;
in Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860;
in Alloc. Maxima quidem, 9 junii 1862.

§ X.  Errores qui ad liberalismum hodiernum referuntur.

LXXVII.  Aetate hac nostra non amplius expedit, religionem catholicam baberi tamquam unicam Status religionem, ceteris quibuscumque cultibus exclusis.
Alloc. Nemo vestrum, 26 julii 1855.

LXXVIII. - Hinc laudabiliter in quibusdam catholici nominis regionibus lege caututm est, ut hominibus illuc immigrantibus licest publicum proprii cujusdne ctlitus exercitium habere.
Alloc. Acerbissimum, 27 septembris 1852.

LXXIX.  Enimvero falsum est, civilem cujusque caltus libertatem, itemque plenam potestatem omnibus attributam quaslibet opiniones cogitationesque palam publiceque manifestandi, conducere ad populorum mores animosque facilius corrumpendos ac indifferentismi pestem propagandam,
Alloc. Nunquam fore, 15 decembris 1856.

LXXX.  Romanus Pontifex potest ac debet cum progressu, cum liberalisnio et cum recenti civilitate sese reconciliare et componere.
Alloc. Multis gravibusque, 17 decembris 1860.